라틴어 문장 검색

Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:3)
ut (capiendo exempla ex vulgatis) cum succinum aut gagates trahunt paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:2)
ut in coloribus (neque enim idem color floris integri et contusi, neque succini integri et pulverizati);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:7)
metuendus ab imis emicat horror aquis et pendula fila secutus transit harundineos arcano frigore nodos victricemque ligat concreto sanguine dextram.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine10)
Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:6)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica pulla Pompeiana praecox, Tellana atra.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:3)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV1)
De Palatinis dominae quod Serica prelis, Sucina virginea quod regelata manu;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION