라틴어 문장 검색

annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:2)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 66:2)
fiebant autem itinera, quanta fieri' sinebat hiemps hauddum exacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:3)
constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 140:2)
tria milia ferme aberat cum hauddum quisquam hostium senserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 12:1)
tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum quae posset populi Romani causa,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 146:2)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
triumphavit mense intercalario pridie Kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 706:1)
tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 128:2)
intercalariae fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 539:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION