라틴어 문장 검색

est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
Dixit autem Iudas: " Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ".
그런데 유다인들은 이렇게 말하였다. “짐꾼의 힘은 다해 가는데 잔해들은 많기만 하구나. 우리 힘으로는 이 성벽을 쌓지 못하리라.” (불가타 성경, 느헤미야기, 4장4)
Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
그렇지만 인간은 죽어서 힘없이 눕습니다. 사람이 숨을 거두면 그가 어디 있습니까? (불가타 성경, 욥기, 14장10)
NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
그분의 손이 지우신 내 죄악의 멍에는 단단히 매여 있고 그것은 내 목 위에 올려져 있어 내 기력을 쇠잔케 한다오. 주님께서는 내가 대항할 수 없는 자들의 손에 나를 넘기셨다오. (불가타 성경, 애가, 1장14)
Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:3)
Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit quam prior plaga.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:4)
Aliter admonendi sunt hujus saeculi sapientes, atque aliter hebetes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:28)
Nam ex amore et Veneris opere corpora debilitantur humana, et ideo homines efficiuntur in bello minus potentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:2)
Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:3)
Quarta dici potest ratione non inepte corpora hominum debilitari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:10)
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat Composito simplex, hebeti subtile, ligatque Federe complacito, carni diuina maritat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:2)
hie languet hebes dum fulgurat ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:11)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis Segnis, hebes, scalore iacens nec iam memor ire Bellorum, pacemque magis quam bella requirit Hic mucro, si mucro tamen de iure uocari Debeat hic gladius et non mucronis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:9)
Si quos in titulos alienae famae detractionum latratibus videas indulgere, a grege latrantium canum te excipias, aut admonitionis objecto, detrahentes linguas hebetes, corrosionis dentes conteras, detractionum demordeas morsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION