라틴어 문장 검색

infans raptus a matris uberibus, ut maior esset heiulatus trucidabatur coram maternis obtutibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:14)
Incenderat audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt, incitans vocibus crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 16:1)
Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberalis formae puerum torquatum, (ut coniectabamus) octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium (ut aiebat);
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:1)
Multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi compulsores, in misericordiam flexi, mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis colloquiis ordinarunt, hora praestituta nocturna, reclusis subito portis, validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus aggredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 7:1)
Hi tamquam heiulando casus quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe asseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem annexis facile eos absolvi posse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 37:1)
Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 1:3)
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat;
(아풀레이우스, 변명 48:7)
insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:2)
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장1)
plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장2)
obturbabant quidem patres specie detestandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장4)
obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장8)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION