라틴어 문장 검색

Denique per tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:2)
quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaque auxerit.
(카이사르, 내란기, 1권 35:11)
Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:1)
Vicinus Novio vel inquilinus Sit, si quis Novium videre non volt.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVI6)
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 422)
In his, quae me sine avocatione circumstrepunt, essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc, qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat, sed exclamat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:3)
sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:7)
Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 5:4)
habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 124:2)
is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium Helvam dicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 233:3)
Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 205:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION