라틴어 문장 검색

namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:2)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
"donant arcana cylindros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II37)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:3)
Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 2:1)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
δωδεκάτῆ δέ τοι αὖθις, non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 4:2)
unde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis alligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:3)
quid quam ob causam 'properent se tinguere soles hiberni'. ratio hoc facit hemisphaerii, quia hieme breviore sol utitur circulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7451)

SEARCH

MENU NAVIGATION