라틴어 문장 검색

hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim.
(아풀레이우스, 변명 10:2)
hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium?
(아풀레이우스, 변명 61:12)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce, - sic enim me in recens in diatribam appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse, - videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum aequabili circumactione devinctum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 5:1)
Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 12:1)
Haud fuerit absurdum tradere montem eum antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens fecundusque erat, mox Caelium appellitatum a Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae cum auxilium tulisset sedem eam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis alius regum dedit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장1)
ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:5)
hos dies ὑπερβαίνοντας, menses vero ἐμβολίμους appellitabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:3)
Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 6:1)
post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi, quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:3)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION