라틴어 문장 검색

Heroum ingentes animos et tristia bella Pieridum labor exhausit, versuque sonore Jussit et aeterna numerorum assurgere pompa:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:5)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2502)
'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2504)
heroum laudes et facta p. epexegesis si sit, melior sensus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 261)
Illorum fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe a sapientia conlocare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:3)
Interea toto non setius aere ninguit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:8)
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:3)
Rhodopen quae portat et Haemum, Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION