라틴어 문장 검색

praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 346:1)
mediam aciem Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant - erant autem utrisque Hispani - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:1)
extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 661:1)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)
dein cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 429:1)
sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 243:1)
Dixitque Adam: "Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi".
사람이 대답하였다. “당신께서 저와 함께 살라고 주신 여자가 그 나무 열매를 저에게 주기에 제가 먹었습니다.” (불가타 성경, 창세기, 3장12)
et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;
아브람과 그의 종들은 여러 패로 나뉘어 밤에 그들을 치고, 다마스쿠스 북쪽에 있는 호바까지 쫓아갔다. (불가타 성경, 창세기, 14장15)
et ait: " Gradiamur simul, eroque socius itineris tui ".
에사우가 말하였다. “자, 일어나 가자. 내가 앞장서마.” (불가타 성경, 창세기, 33장12)
Respondit Esau: " Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae". " Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ".
에사우가 “나와 동행한 사람들 가운데 몇을 너에게 남겨 주어야 하겠구나.” 하고 말하였지만, 야곱은 “그러실 필요가 있겠습니까? 주인께서 저에게 호의를 베풀어 주시기만 하면 저는 충분합니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 33장15)
Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ".
일어나 베텔로 올라가자. 그곳에 제단을 만들어, 내가 어려움을 당할 때 나에게 응답해 주시고 내가 어디를 가든 나와 함께 계셔 주신 하느님께 바치고자 한다.” (불가타 성경, 창세기, 35장3)
dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:
나는 또 단 지파에 속하는 아히사막의 아들 오홀리압을 브찰엘에게 붙여 주었다. 그리고 재능 있는 모든 이의 마음에 재능을 더해 주어, 내가 너에게 명령한 모든 것을 만들게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 31장6)
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.
브찰엘과 함께, 단 지파에 속하는 아히사막의 아들 오홀리압이 일하였는데, 그는 조각가이고 도안가이며, 또 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 아마실로 무늬를 놓는 자수가였다. (불가타 성경, 탈출기, 38장23)
Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant;
에훗은 공물을 다 바친 다음에 그 공물을 들고 온 사람들을 돌려보냈다. (불가타 성경, 판관기, 3장18)
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: " Quod me viditis facere, cito facite ".
그래서 아비멜렉은 자기가 거느린 온 군대와 함께 찰몬 산으로 올라가서, 손에 도끼를 들고 나뭇가지들을 찍어 어깨에 들쳐 메고서는, 자기가 거느린 군대에게 말하였다. “내가 하는 것을 보았으니, 너희도 빨리 나처럼 하여라.” (불가타 성경, 판관기, 9장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION