라틴어 문장 검색

Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 8:1)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:3)
Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:2)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Hunc vero acuto capite et auribus longis, Quae sic moventur, ut solent asellorum, Quis morionis filium negat Cyrtae?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX9)
Morio dictus erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIII1)
Parvum basiat usque morionem;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCIII2)
Quanto morio maior est maritus!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCIII4)
neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:4)
etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:3)
nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:5)
Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:3)
ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:1)
Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION