라틴어 문장 검색

Luxuriosa est etiam omnis femina mundi, quia mulier quaelibet, quantumcunque sit dignitatis honore praeclara, si aliquem licet vilissimum et abiectum noverit in Veneris opere potentem, illum a suo concubitu non repellit, nec est aliquis in opere Veneris potens qui etiam cuiusvis mulieris posset quomodolibet mitigare libidinem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 43:1)
Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:42)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1414)
Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem.
(카이사르, 아프리카 전기 57:9)
ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem honores omnis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 3:3)
ubi dignitas honor amicitiae tam superiores quam minores.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:3)
Dehinc consilio ibidem habito cum episcopis, abbatibus et universis ordinatis clero, et ex judicio omnium Patrum qui aderant, omni honore et dignitate, qua erat privatus patriarcha a rege, reinvestitus ac Jerusalem reductus, honorifice in cathedram episcopalem relocatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:1)
Indignus est enim avarus habere honorem vel dignitatem, et apud eum essetloco ignominie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:2)
18. Preaeterea rex summa cum magnanimitate et munificentia (quae virtutes adhuc per vices in eo valebant) Edwardum Staffordum (filium primogenitum Henrici ducis Buckingamiae tempore Richardi condemnati) restituit non solum honoribus et dignitatibus paternis, verum etiam fortunis et possessionibus quae amplissimae fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 21:1)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.
(카이사르, 내란기, 1권 32:9)
Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장8)
inter bonos et malos discrimen nullum, omnes honorum et dignitatis gradus penitus abolere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.161)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION