라틴어 문장 검색

Et soluti sunt quattuor angeli, qui parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
그리하여 사람들의 삼분의 일을 죽이려고 이 해, 이 달, 이 날, 이 시간을 위하여 준비를 갖추고 있던 그 네 천사가 풀려났습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장15)
non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 14:1)
non enim posse inpleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:3)
Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit, an placidus adfulserit sol;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 2:1)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:22)
et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:9)
Iuvenis annis poterit esse senix horis, si temporis iacturam non fecerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:2)
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 722)
ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 400:3)
igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장3)
inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 74)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
ut Hora, Dies, Mensis, Annus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:5)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION