라틴어 문장 검색

adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium.
그 남편은 자기 아내를 사제에게 데리고 와야 한다. 아울러 아내 몫으로 보릿가루 십분의 일 에파를 예물로 가져와야 한다. 그 예물에는 기름을 따라서도 안 되고 유향을 얹어서도 안 된다. 그것은 질투의 곡식 제물이며, 죄를 상기시키는 기억의 곡식 제물이기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 5장15)
Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: " Da populo, ut comedat ".
어떤 사람이 바알 살리사에서 왔다. 그는 맏물로 만든 보리 빵 스무 개와 햇곡식 이삭을 자루에 담아, 하느님의 사람에게 가져왔다. 엘리사는 “이 군중이 먹도록 나누어 주어라.” 하고 일렀다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장42)
Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum".
너는 그 빵을 보리 빵처럼 구워 먹는데, 사람들이 보는 앞에서 인분으로 불을 피워 구워라.” (불가타 성경, 에제키엘서, 4장12)
" Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ".
"여기 보리 빵 다섯 개와 물고기 두 마리를 가진 아이가 있습니다만, 저렇게 많은 사람에게 이것이 무슨 소용이 있겠습니까?" (불가타 성경, 요한 복음서, 6장9)
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
그래서 그들이 모았더니, 사람들이 보리 빵 다섯 개를 먹고 남긴 조각으로 열두 광주리가 가득 찼다. (불가타 성경, 요한 복음서, 6장13)
Si foris exposcunt framenta, putamine solo Contenti, nequeunt nuclei libare saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:9)
Hoc superest ut uestra manus concedat honestum Huic anime thalamum, regi respondeat aula, Ne nouus hospicii contagia senciat hospes, Ne nucleum ledat teste putredo, saporem Corrupti uasis sibi res contenta maritet".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:8)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
"Iam primum iubam istam tuam probe pectinatam meis virginalibus monilibus adornabo, frontem vero crispatam prius decoriter discriminabo caudaeque setas incuria lavacri congestas et horridas, comptas diligenter mollibo,bullisque te multis aureis inoculatum, velut stellis sidereis relucentem, et gaudiis popularium pomparum ovantem, sinu serico progestans nucleos et edulia mitiora, te meum sospitatorem cotidie saginabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:9)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장3)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
29. At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anteum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malva, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uva ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장1)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION