라틴어 문장 검색

Bruma est et riget horridus December, Audes tu tamen osculo nivali Omnes obvius hinc et hinc tenere Et totam, Line, basiare Romam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV1)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:9)
riget horrida tergo palla, et caerulei redeunt in pectora nodi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권32)
"postquam cadaver sanguine egesto rigens conpage ab illa flamines retraxerint procedit inde pontifex visu horridus, ostentat udum verticem, barbam gravem, vittas madentes atque amictus ebrios."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1431)
A Styge, nate, redis iterum mihi fractaque non semel est mors horrida?
아들아, 스틱스 강으로부터 다시 나에게로 돌아와 끔찍한 죽음을 꺾은게 첫번째가 아니로구나? (세네카, Hercules Oetaeus 28:7)
umbra quoque es Diti nimis horrida?
네 그림자 또한 디스에게도 너무 끔찍한거니? (세네카, Hercules Oetaeus 28:15)
iste propter amorem nominis Domini toto corpore gravibus sagittis horridus et medullitus asperitate tormentorum dilaniatus in confessione patienter perstitit, quam ad ultimum accepta capitali sententia finivit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:5)
amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:2)
Est enim suae menti, dum de amore suo plenarie cogitat, mulieris cuiuslibet horridus et incultus aspectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:6)
Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:24)
At non tranquillas nulla abdunt nubila luces, Saepe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:1)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)
Sic postquam in patriam foecunda heroibus Argo Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:6)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION