라틴어 문장 검색

Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:7)
Quibus Tankradus non segniter occurrens, cum illis praelium commisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:10)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)
et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:2)
"Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:6)
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 5:1)
Tractatus iste dexteritate legati non segniter promotus, quin et fere ad maturitatem perductus fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:9)
nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:244)
nec tamen in totum pigre ac segniter agere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:2)
segniter eae voces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum veris mox pretiis aestimaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장7)
neque aliam defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam ne oderim tam segniter pereuntis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장3)
nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 2:1)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장1)
neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION