라틴어 문장 검색

nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:5)
"non venit haec nostris hospes amica choris, fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권329)
'olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:10)
cum praetor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 542:1)
Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 4:2)
erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 123:2)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 190)
Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur, neve hospitem, nisi amicum familiaremque domini necessarium, receperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 7:3)
sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 2:4)
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIV3)
tela neque hesternos agnovit in hospite vultus, ingemit atque artus fatur complexus amicos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 307:1)
Tyranni amicus, tyranni satelles, certe, quod negare non potes, hospes.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION