라틴어 문장 검색

necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
궁핍한 성도들과 함께 나누고 손님 접대에 힘쓰십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장13)
Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
한 지체가 고통을 겪으면 모든 지체가 함께 고통을 겪습니다. 한 지체가 영광을 받으면 모든 지체가 함께 기뻐합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장26)
non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
사랑은 불의에 기뻐하지 않고 진실을 두고 함께 기뻐합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 13장6)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
내가 설령 하느님께 올리는 포도주가 되어 여러분이 봉헌하는 믿음의 제물 위에 부어진다 하여도, 나는 기뻐할 것입니다. 여러분 모두와 함께 기뻐할 것입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장17)
idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
여러분도 마찬가지로 기뻐하십시오. 나와 함께 기뻐하십시오. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장18)
Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
손님 접대를 소홀히 하지 마십시오. 손님 접대를 하다가 어떤 이들은 모르는 사이에 천사들을 접대하기도 하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장2)
Ad cibum autem fel, ad sitim acetum dederunt, In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam, Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:5)
Universalis Ecclesia congaudet:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:20)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:27)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Hi vero longo fessi itinere, et rebus necessariis vacui et exhausti, multum precantur urbis hospitalitatem et rerum necessariarum venalitatem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION