라틴어 문장 검색

Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel.
솔로몬은 주님께 친교 제물을 바쳤는데, 황소 이만 이천 마리와 양 십이만 마리를 바쳤다. 이렇게 임금과 온 이스라엘 자손들이 주님의 집을 봉헌하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장63)
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus.
솔로몬 임금은 황소 이만 이천 마리와 양 십이만 마리를 희생 제물로 바쳤다. 이렇게 임금과 온 백성이 하느님의 집을 봉헌하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 7장5)
mactetur hostia, hanc ferat virtus notam fiatque summus hostis Alcidae Lycus.
(세네카, Hercules Furens 9:28)
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 172:1)
Perusia capta in plurimos animaduertit, orare ueniam uel excusare se conantibus una uoce occurrens 'moriendum esse'. scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos utriusque ordinis ad aram Diuo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 15장 1:1)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
mactata veniet lenior hostia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 195)
consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 292:1)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicens hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5616)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
이스라엘은 자기에게 딸린 모든 것을 거느리고 길을 떠났다. 그는 브에르 세바에 이르러 자기 아버지 이사악의 하느님께 제사를 드렸다. (불가타 성경, 창세기, 46장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION