라틴어 문장 검색

Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 24:1)
nam Agrippa primus hoc genus turrium invenit, ut de tabulatis subito erigerentur, simul ac ventum esset in proelium, turres hostibus inprovisae, in navigando essent occultae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6932)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 242:1)
Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improuiso castra hostium cum magna manu invadit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장1)
cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:1)
quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 372:1)
Namque improvisi e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:1)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex improviso ante signa evecti praebuerunt tumultus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 183:1)
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장2)
Boemundus hac strage gravissima attonitus caeterique priores equos reparant, ad loricas et arma festinantes in unum conglobantur, ac plurimum se ex improviso defendentes, diu praelia cum hostibus committebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:5)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION