라틴어 문장 검색

Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.
그렇게 되자 모압 임금은 싸움이 자기에게 너무 벅차다는 것을 알고, 칼 쓰는 군사 칠백 명을 이끌고 에돔 임금 쪽을 뚫으려고 하였으나 실패하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 3장26)
- Post confessionem delictorum, episcopo Gerhardo crucem Domini praeferente, rex per medios hostes irrumpit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 132:2)
Vos data facultate vobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum summovit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 50장5)
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장1)
ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo vestra tutati estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 572:1)
haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 310:1)
Cum sic rex per medios hostium globos irrumperet, campos occisorum cadaveribus sterneret, quidam nominatissimus ammiraldus episcopo, crucem ferenti, occurrit in furore vehementi, ut raptim caput ejus detruncaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:1)
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerentur ignavi specie prudentium admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 3:2)
Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 113:3)
Hoc viso repentino impetu et improviso, Robertus de Flandria et Rotgerus caeterique capitales exercitus, fortiter sociis admonitis, et in unum conglobatis, per medias densas acies Turcorum a campi planitie frenis reductis transvolantes, rigidis hastis hostes [0455B] irruperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:6)
Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 17:1)
hic dies de nostris controversiis iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium confertissima est visa irrumpit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장4)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
In ipsis quoque trepidatum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 536:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION