라틴어 문장 검색

Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;
나는 스테파나스와 포르투나투스와 아카이코스가 와 주어서 기쁩니다. 이 사람들이 여러분에 대한 나의 아쉬움을 채워 주었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 16장17)
ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
그들 가운데에 히메내오스와 알렉산드로스가 있는데, 나는 그들을 사탄에게 넘겼습니다. 그리하여 그들이 다시는 하느님을 모독하지 못하도록 교육을 받게 하였습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장20)
et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
그들의 말은 악성 종양처럼 사방을 파먹어 들어갈 것입니다. 그들 가운데 히메내오스와 필레토스가 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장17)
‘ō fortūnātī,’ inquit, ‘vōs urbem iam aedificātis; nōs semper in undīs errāmus.’
그가 말한다. '오 행운아들이여, 너희들은 지금 도시를 세우고 있구나; 우리는 파도속에서 계속 방황하고 있는데.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas11)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
Adventus Hymenaei.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 67:1)
De vestibus Hymenaei.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 69:1)
Ex ipsius autem nominis signaculo, caeterarumque circumstantiarum loquentibus signis, Hymenaeum qui venerat recognovi, quem natura [0472D] sua locans in dextra, suae dextrae dignitate donavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:10)
Cum inter Naturam Hymenaeumque quaedam colloquii celebraretur festivitas, ecce virgo suae pulchritudinis aurora blandiens universis, repentina sui adventus praesentia, sui directione itineris ad nostram aspirare videbatur praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:1)
Querulosa Naturae collocutio cum Hymenaeo, et virginibus praedictis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 79:1)
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)
Cujus legationis Hymenaeus erit probatissimus exsecutor;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:9)
Legatio Hymenaei cum Naturae litteris ad Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION