라틴어 문장 검색

Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
목공은 줄을 늘여 석필로 그 모양을 그리고 대패질을 한 뒤 걸음쇠로 그 모양을 그리고 사람의 모습처럼 인간의 아름다움을 본떠 우상을 만들어서 신전에 세운다. (불가타 성경, 이사야서, 44장13)
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)
Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:5)
idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 38장2)
Deinde sequitur hyperbole:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:7)
Secunda post haec hyperbole:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:3)
Facit hyperbole, id est nimietas, pathos:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:1)
Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:3)
aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam ponderosa ferri potuerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1199)
ad manes imos poetica hyperbole.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5651)
sane hyperbole est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5675)
nam si 'aspersa' dixeris, id est inrorata, tapinosis et hyperbole iunguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6244)

SEARCH

MENU NAVIGATION