라틴어 문장 검색

et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:2)
Constituit autem hoc fieri oportere ab horizonte Hiberniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:25)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:5)
Deinde sequitur hyperbole:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:7)
Secunda post haec hyperbole:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:3)
Facit hyperbole, id est nimietas, pathos:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:1)
Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:3)
Hinc est quod, ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:1)
Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:1)
Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum sexaginta stadiorum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:2)
aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam ponderosa ferri potuerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1199)
ad manes imos poetica hyperbole.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5651)

SEARCH

MENU NAVIGATION