라틴어 문장 검색

Datis umbilico & axibus transversis describere Trajectorias Ellipticas & Hyperbolicas, quae transibunt per puncta data, & rectas positione datas contingent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 6:1)
Talia autem vitra Objectiva vitris Ellipticis & Hyperbolicis praeferenda sunt, non solum quod facilius & accuratius formari possint, sed etiam quod penicillos radiorum extra axem vitri sitos accuratius refringant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 29:4)
Pasiphae etiam hyperbolicae Veneris furiis agitata, sub facie bovis sophistice cum bruto bestiales nuptias celebrans, paralogismo sibi turpiori concludens, stupendo bovis conclusit sophismate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:39)
Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:17)
an hyperbolice tantam illi scientiam siderum vel ceterarum quas dixit rerum esse, ut ei parere videantur, sicut dicimus artes quibusdam esse subiectas?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1769)
montesque feri s. l. hyperbolicos dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 281)
flumina sicca hyperbolicos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 562)
ipsis ungvibus hyperbolicos, id est manibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5351)
Corporis in data Trajectoria Elliptica moventis invenire locum ad tempus assignatum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 15:1)
Sed et vi centripeta in centrifugam versa, ascendet corpus oblique in Trajectoria VPQ quae invenitur capiendo angulum VCP Sectori Elliptico CVRC proportionalem, & longitudinem CP longitudini CT aequalem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 14:12)
Jungatur Op, & circelli centro T intervallo Tt in superficie curva descripti sit PpQ vestigium Ellipticum in eodem plano OAPp descriptum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 59:4)
Orbis vero PAB aberrationem a forma Elliptica praefata haec vis tertia duplici de causa adaugebit, tum quod non dirigitur a P ad S, tum etiam quod non sit proportionalis quadrato distantiae PS.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:27)
& quod Orbis PAB tum maxime accedit ad praefatam formam Ellipticam, ubi vis tam secunda quam tertia, sed praecipue vis tertia, fit minima, vi prima manente.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:29)
Et pari ratione si attractio QN minor esset attractione QM, tolleret ipsa attractionis QM partem QN, & maneret pars sola MN, qua temporum & arearum proportionalitas & Orbitae forma illa Elliptica perturbaretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 51:5)
& propterea areae ac tempora ad proportionalitatem, & Orbita PAB ad formam praefatam Ellipticam tum maxime accedunt, ubi attractio MN vel nulla est, vel quam fieri possit minima;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 51:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION