라틴어 문장 검색

Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat.
(카이사르, 내란기, 3권 56:4)
nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장2)
Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장1)
Hoc agmen, sicut dictum est, instructum vi milia iaculatorum funditorumque antecedebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 6:1)
felix orator quoque maximus et iaculator, et si perfrixit, cantat bene.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII92)
nam non exhibuit iaculatores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 682)
aut notandum quod iaculatores promisit, nec exhibuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 683)
iaculo celerem bene inducit Nisum optimum esse iaculatorem, et hanc praemittit armorum peritiam, qua plurimum poterit in Euryali defensione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1761)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)
sed quid Typhoeus et validus Mimas aut quid minaci Porphyrion statu, quid Rhoetus evolsisque truncis Enceladus iaculator audax contra sonantem Palladis aegida possent ruentes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 413)
Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:1)
"ubi numina, ubi illest fulminis iniusti iaculator?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권272)

SEARCH

MENU NAVIGATION