라틴어 문장 검색

equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
Sed lo/nge a leto nu/mine aspello/r Iovis, Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis, Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:2)
nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus3)
in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:2)
de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)
inde optume aspellam virum de supero, cum huc accesserit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 417)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
aspellito, detrude, deturba in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 24)
[ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 263)
usque abegi, aspuli, iussi abi
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 762)

SEARCH

MENU NAVIGATION