라틴어 문장 검색

equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam habuit praxim.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:10)
Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:17)
nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus3)
in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:2)
de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION