라틴어 문장 검색

At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
ego vero omnem eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et iamborum amaritudinem epigrammatum lusus et quamcumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 4:1)
nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustilanda lignis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 362)
Quaenam te mala mens, miselle Ravide, agit praecipitem in meos iambos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 401)
Othonis caput oppido est pusillum, et eri rustica semilauta crura, subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem tibi et Fuficio, seni recocto irascere iterum meis iambis immerentibus, unice imperator.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 541)
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
(호라티우스의 두번째 편지, 235)
nam 'fides' iambus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1203)
quarum nomina et effectus Avienus, qui iambis scripsit Vergilii fabulas, memorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2723)
Avienus tamen, qui totum Livium iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3883)
neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:2)
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:3)
cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:2)
Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:5)
magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:5)
Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION