라틴어 문장 검색

nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:2)
non quae dona deum, non quae trahat aetheris ignem, infelix domus et sonitu tremibunda profundi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 190:1)
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:5)
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse vel exigua maioris parte brevique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:7)
Hoc est a terris magnum secernere caelum, Et seorsum mare uti secreto humore pateret, Seorsus item puri secretque aetheris ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 24:2)
aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc evenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1186)
cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권40)
hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권317)
sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas longusque ardesceret axis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:2)
caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:4)
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:7)
quantus ubi immenso prospexit ab aethere Typhon igne simul ventisque rubens, quem Iuppiter alte
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 142:1)
"nequit iram explere potestas, illam et nocturno circum stridore volantes impastae fugistis aves, rabidamque canum vim oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum, saevior in miseros, fatis ultricis ademptae Delius insurgit, summaque biverticis umbra Parnassi residens arcu crudelis iniquo pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum tecta superiecto nebularum incendit amictu, labuntur dulces animae, Mors fila Sororum ense metit captamque tenens fert manibus urbem, quaerenti, quae causa, duci, quis ab aethere laevus ignis et in totum regnaret Sirius annum, idem auctor Paean rursus iubet ire cruento inferias monstro iuvenes, qui caede potiti, fortunate animi longumque in saecula digne promeriture diem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권213)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION