라틴어 문장 검색

Verba po- nenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:3)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
그날은 차라리 암흑이 되어 버려 위에서 하느님께서 찾지 않으시고 빛이 밝혀 주지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장4)
illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua.
당신 얼굴을 당신 종 위에 비추시고 당신 자애로 저를 구하소서. (불가타 성경, 시편, 31장17)
Deus, converte nos illustra faciem tuam, et salvi erimus.
하느님, 저희를 다시 일으켜 주소서. 당신 얼굴을 비추소서. 저희가 구원되리이다. (불가타 성경, 시편, 80장4)
Deus virtutum, converte nos illustra faciem tuam, et salvi erimus.
만군의 하느님, 저희를 다시 일으켜 주소서. 당신 얼굴을 비추소서. 저희가 구원되리이다. (불가타 성경, 시편, 80장8)
Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus.
주 만군의 하느님, 저희를 다시 일으켜 주소서. 당신 얼굴을 비추소서. 저희가 구원되리이다. (불가타 성경, 시편, 80장20)
Illustrarunt fulgura eius orbem terrae vidit et contremuit terra.
그분의 번개가 누리를 비추니 땅이 보고 무서워 떠는구나. (불가타 성경, 시편, 97장4)
Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:5)
Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:2)
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur, illustrans universa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:2)
Quanto magis ergo illius singularis, et summi boni tractatores singularia verba quaedam habere oportuit, aut ad quamdam illa detorquere significationem, quibus id quod singulare est singulariter profertur, nec publicis et vulgaribus locutionibus illud ineffabile, illud incomprehensibile coercetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:5)
Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:2)
Immo si pauper et inops curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION