라틴어 문장 검색

Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)
cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 1:2)
Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:7)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
sic, ubi magna novum Phario de litore puppis solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes lataque veliferi porrexit brachia mali invasitque vias, it eodem angusta phaselos aequore et immensi partem sibi vindieat austri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam95)
ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장10)
" Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
“이 사람들은 우리에게 호의를 지니고 있습니다. 그러니 그들이 이 땅에 살면서 두루 돌아다닐 수 있게 해 줍시다. 이 땅은 그들을 받아들일 수 있을 만큼 넓습니다. 그들의 딸들을 아내로 데려오고 우리 딸들을 그들에게 줍시다. (불가타 성경, 창세기, 34장21)
congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
사람들이 그것들을 모아 무더기로 쌓아 놓으니, 땅이 악취를 풍겼다. (불가타 성경, 탈출기, 8장10)
quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
너희는 씨족별로 제비를 뽑아 재산을 받아라. 큰 씨족에게는 상속 재산을 많이 주고, 작은 씨족에게는 상속 재산을 적게 주어라. 제비를 뽑아 나오는 대로 저마다 제 것으로 삼아라. 조상 대대로 내려온 지파에 따라 재산을 받아라. (불가타 성경, 민수기, 33장54)
Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.
임금은 또 아내를 늘려 마음이 빗나가는 일이 있어서는 안 되고, 은이나 금을 너무 많이 늘려서도 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 17장17)
Et dicent omnes gentes: "Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?".
또 모든 민족들이 ‘왜 주님께서 이 땅에 이렇게 하셨는가? 타오르는 이 큰 분노는 어찌 된 것인가?’ 하고 물으면, (불가타 성경, 신명기, 29장23)
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis;
그들이 저희의 모든 군대를 거느리고 나오니, 병사들의 수가 바닷가의 모래처럼 많고 군마와 병거도 아주 많았다. (불가타 성경, 여호수아기, 11장4)
Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: " Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est.
여호수아가 늙고 나이가 많이 들자 주님께서 그에게 말씀하셨다. “너는 늙고 나이가 많이 들었는데, 아직도 차지해야 할 땅은 아주 많이 남아 있다. (불가타 성경, 여호수아기, 13장1)
Intrabimus ad securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae sunt in terra ".
여러분은 태평하게 사는 백성에게 가는 것입니다. 그리고 양쪽으로 드넓은 그 땅을 정녕 하느님께서 여러분의 손에 넘겨주셨습니다. 세상에 아쉬운 것이 하나도 없는 곳입니다.” (불가타 성경, 판관기, 18장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION