라틴어 문장 검색

accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:4)
sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 6:2)
Per octo annos uarie et inaequabiliter prouinciam rexit, primo acer et uehemens et in coercendis quidem delictis uel immodicus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:1)
et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 544:1)
cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acerrimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6715)
nisi quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptiacas, ita et istas per interpretem didicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:18)
Vinctus itaque multis modis illuditur ac tandem fustigatus acri instantia perducitur ad quandam arborem vicinam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:4)
Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
Absit, [te], domina mea, te in tam acerrimo errore durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:2)
Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:12)
immo satis acrius vindicatur, si sacrae rei usum deformet abusus, quam si consueta utamur abusione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:21)
Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:1)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
In ventrem tumet immodicum;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:3)
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION