라틴어 문장 검색

Quibus ille respondit: " Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis! ".
그러나 그는 그들에게 말하였다. “아니다. 너희는 이 땅의 약한 곳을 살피러 온 자들이다.” (불가타 성경, 창세기, 42장12)
Nam audita fuga et contritione suorum, Sansadonias, et qui in arce erant, pariter etiam [0514A] ipsi per montana fugerunt, vacuum et immunitum relinquentes praesidium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:3)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Non sequamur illecebrosa et seductoria:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:3)
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas pollicendo mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 5:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 7:1)
"Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:22)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe in medio positi caruerunt praeside Delphi, dum deus Eurotan inmunitamque frequentat Sparten.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 22:4)
Hac de causa hodie “quidquid est imbecillum, ut ambitus, immunitum manet, commodis consideratis consecrati mercatus, quae in absolutam regulam sunt conversa”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:4)
edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION