라틴어 문장 검색

Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
내가 사람을 원망한다는 말인가? 내가 어찌 조급하지 않을 수 있겠나? (불가타 성경, 욥기, 21장4)
quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis:
여자는 안절부절못하고 그 발은 집 안에 붙어 있지 못한다. (불가타 성경, 잠언, 7장11)
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
화를 잘 내는 자는 미련한 짓을 하고 음흉한 사람은 미움을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 14장17)
Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
분노에 더딘 이는 매우 슬기로운 사람이지만 성을 잘 내는 자는 제 미련함만 드러낸다. (불가타 성경, 잠언, 14장29)
Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.
화를 잘 내는 자는 벌을 받는다. 네가 그를 구해 주려 하면 화를 돋울 뿐이다. (불가타 성경, 잠언, 19장19)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:4)
Corporis cultui moderate debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare dementes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:21)
Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:5)
Minuit quoque frequenter amorem stulti vesanique prolatio verbi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:7)
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam, Agricolae caveant;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:20)
is sursum brachia jactat Vulneris impatiens, et inanes saevit in auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:2)
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:4)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION