라틴어 문장 검색

Ab ea die et deinceps omnem plenitudinem cibariorum et rerum necessariarum ex imperatoris jussu repererunt et emerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:3)
Venere tamen aliqui iussu imperatoris, administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:2)
Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 21:1)
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:1)
Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 280:1)
non vox adversum ea Faenio, non silentium, sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, ceterisque ac maxime Cervario Proculo equite Romano ad convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite, qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장3)
Hicce praefectus, imperatoris jussu, manipulum, ad locum, quo dux Lee copias perducere prorsus abnuerat, e vestigio deduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.17)
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 312:1)
At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 257:1)
iussus ab imperatore uxorem duxi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장8)
te, quia iussus occidere imperatori non paruisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:4)
immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent, infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 491:1)
Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)
Interea Pippinus rex, filius imperatoris, ut iussus erat, cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus circa Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION