라틴어 문장 검색

paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:1)
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 925)
Consulis imperium hic primus saevasque secures accipiet, natosque pater nova bella moventes ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:9)
huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:10)
tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 605:1)
sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas - i, lictor, deliga ad palum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 96:1)
horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 522:1)
M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 401:1)
tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 124:1)
P. Sempronius - ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur - P. Licinio succederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 4:2)
dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 309:1)
Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 587:1)
fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:2)
ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION