라틴어 문장 검색

Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
via certe compendiaria, sed praecipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:5)
ita rursus etiamsi illa recte posita fuissent, viam tamen sibi delegerunt omnino erroneam et imperviam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:2)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
rubris quae fluctibus insula latrat, qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae secessit regio, quo non rumore secundo Palladii penetravit amor mentisque benigna temperies doctique sales et grata senectus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae39)
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem, facta tui numerabat avi, quem litus adustae horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:14)
Est ignota procul nostraeque impervia menti, vix adeunda deis, annorum squalida mater, inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto suppeditat revocatque sinu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:218)
idem Corbulo plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et impervia clamitando, executionem eius negotii libens suscepit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장10)
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장1)
aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장5)
non tamen haec adeo semota neque ardua tellus longaque iam populis impervia lucis eoae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 672:1)
Tum freta, quae longis fuerant impervia saeclis, ad subitam stupuere ratem, Pontique iacentis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 742:1)
qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27919)
ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION