라틴어 문장 검색

cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:8)
hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:1)
Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:1)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
sive ad invidiosam implorationem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:5)
quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, dolendum, irascendum, , commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum licentia solvere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:1)
cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur adversus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Romani auditam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 62:1)
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION