라틴어 문장 검색

Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem.
우리는 이 지방 백성들이 안식일에 상품이나 온갖 곡식을 팔려고 가져오더라도, 안식일이나 축일에는 사지 않는다. 우리는 일곱째 해마다 소출과 온갖 종류의 채권을 포기한다.” (불가타 성경, 느헤미야기, 10장32)
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam.
그러나 그 안에 살아남은 자들이 있어서, 아들딸들을 데리고 나올 것이다. 그들이 너희에게로 나온다. 그렇게 되면 너희는 그들이 걸어온 길과 행실을 보고, 내가 예루살렘에 끌어들인 재앙, 곧 내가 그곳에 끌어들인 모든 것에 대하여 위로를 받을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 14장22)
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
그들 모두 중 벨가이 인들이 가장 용감한데 왜냐하면 이 지역의 문명과 사회로부터 가장 멀리 떨어져 있기 때문이다. 그들을 향하는 상인들도 가장 덜 찾아오고, 그들의 마음을 연약하게하는데 속하는 물건들도 가장 덜 수입한다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장3)
Rōmānī frūmentum in urbem importāre nōn possunt;
로마인들은 곡식을 도시 안으로 들여보낼 수가 없다; (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs14)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:8)
Hi autem, ut hostes a longe speculantur, reditum parant, ad septingentos socios laxis frenis revolant, rem ut erat aperientes, sed omnem terrorem bono solamine adimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:8)
Menti sincere nequeunt eo usque nocere, Quando ad momentum sit ei opus id ademptum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:13)
Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tantaassequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:14)
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 220:1)
Simul querela criminoso adimitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:7)
Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:7)
Quo conperto Montius tune quaestor, acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id placuerit, post statuas Constantii deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:2)
Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 9:1)
Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum est potius quam ulla consensione firmandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION