라틴어 문장 검색

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:1)
A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:2)
in assumptione vero relativorum oculorum, reciprocis impressionibus, expressius minori major annectatur extremitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:28)
Nec eciam debemus facere huiusmodi opera invite vel per impressionem, sed hylariter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 7:1)
Vult lupus ut pariat maturum sucula fetum, Seque noui curam spondet habere gregis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et sue 27:1)
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 1:1)
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:1)
Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea ' suculas' appellarint, quod eas Graeci ὑάδασ vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae Graece 'sues' Latine dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:2)
Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕεσ Latine sues dicantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:2)
sic quod ab illis ὑάδεσ, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:4)
Et (sicut rex noster sperat) est tanquam via navis in mari, nullo relicto vestigo et impressione in animis alterius regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:9)
VII. DURANTE adhuc hac regis profectione, Perkinus, videns tempus et moram quae (dum incoepta sua occulta fuissent, nec in lucem prodissent, et in Anglia satis prospere successisent) rebus suis conducebant, nunc vicissim, cum consilia sua patefacta essent, contra eum potius facere (propterea quod cum res in declivi positae sint, non facile sustinentur aut sistuntur absque novo impetu) constituit fortunam suam per novam in Angliam ipsam impressionem experiri, spem adhuc ponens in populi inclinatione et favore erga familiam Eboracensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 1:1)
Rex, cum primum de rebellium in Cantium impressione certior factus fuisset, profectionem suam abrumpere cogitavit, sed proximo die, nuncio accepto quod partim devicti, partim fugati fuissent, iter suum continuavit, et Richardum Guildfordum equitem auratum in Cantium misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:9)
Illud fuit ut in societatem consiliorum suorum Edwardum Plantagenistam comitem Warwici, tum in turre detentum, pertraheret, quem taedium diuturnae incarcerationis et recurrentes subinde metus mortis ita emolliverant ut ad quamlibet impressionem de libertate sua recuperanda recipiendam aptus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:4)
hoc est, inter placita quaedam inania, et veras signaturas atque impressiones factas in creaturis, prout inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION