라틴어 문장 검색

cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
(아풀레이우스, 변명 65:2)
cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino:
(아풀레이우스, 변명 90:3)
Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
Haec eximie mentita ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:9)
"At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:7)
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 9:1)
simul Domitianus Mucianusque accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci belloque male consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장8)
Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 4:1)
nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:9)
etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 3:2)
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus ilium lacerarem modis!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 226)
Me impulsore hanc emtam esse ait.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 275)

SEARCH

MENU NAVIGATION