라틴어 문장 검색

Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
보라, 그들은 모두 아무것도 아니요 그들의 행적은 있지도 않으며 그들이 부어 만든 상들은 바람이요 헛것일 뿐이다. (불가타 성경, 이사야서, 41장29)
litteras inanes vana specie libertatis adumbratas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 383:1)
Tu requiras, quid dicere vis, utrum sit utile, graveet profitabile, aut sit vanum et inane.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 36:2)
Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 7:3)
Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 27:2)
Igitur perquam velim scire, esse phantasmata et habere propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 1:2)
" Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:2)
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:6)
Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:2)
Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani exuitur nudata peplo;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1117)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
vano maesti comitamur honore inani, ut supra diximus, quantum ad vivos pertinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 521)
"vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:25)
At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:1)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION