라틴어 문장 검색

Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:2)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)
nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat,ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:2)
Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque oecabimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:1)
quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
intonsi silvosi, incaedui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 631)
Stat vetus et multos incaedua silva per annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
monte sub Esquilio multis incaeduus annis Iunonis magnae nomine lucus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권282)
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)

SEARCH

MENU NAVIGATION