라틴어 문장 검색

Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:15)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
idem gerebat et aureum vasculum in modum papillae rotundatum de quo lacte libabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:7)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:7)
et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro ettertia succedant et quae pars quadret aceruum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0620)
hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8089)
incana autem dixit nimium cana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3113)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)
Nosco crines incanaque menta regis Romani, primus qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:5)
Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris velamina nautis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:5)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret acervum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 616)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION