라틴어 문장 검색

Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:1)
Nam alia commissa crimina nequaquam in eo gravius quam in quolibet laico vindicantur, quum ita[que] carnis incentivo naturaliter instigetur sicut et reliqui universi mortales.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:16)
Immo nec ipse masculus ventris unquam ministerio deservisset, nisi forte primitus ab ipsa muliere fuisset nimia suasione compulsus et ipsa instigante deceptus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:22)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:2)
Seneca eciam dixit,"Inconsulta temeritas nescit expectare consilium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:34)
Inconsulta temeritas nescitexpectare consilium, et iterum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:12)
" Per sapientiamergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 108:3)
Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestiredignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat, eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati. Amen.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 2:3)
Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:31)
Si scirem horam, quando ei hoc contingit, ne quid inconsulte ageret, ligarem et loris corrigerem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:21)
Numquid hi inconsulto imperatore discedunt?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:19)
Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:3)
Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:1)
Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi, non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION