라틴어 문장 검색

Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:4)
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:1)
"Tunc tenui sarcimine summas oras eius adaequamus, et iuncturae rimam, licet gracilem, saetae circumfluentis densitate saepimus;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:49)
"Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuveni, quippe quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi iam timore discusso certatim gladios etiam de proximo congerunt:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:83)
"Iam primum iubam istam tuam probe pectinatam meis virginalibus monilibus adornabo, frontem vero crispatam prius decoriter discriminabo caudaeque setas incuria lavacri congestas et horridas, comptas diligenter mollibo,bullisque te multis aureis inoculatum, velut stellis sidereis relucentem, et gaudiis popularium pomparum ovantem, sinu serico progestans nucleos et edulia mitiora, te meum sospitatorem cotidie saginabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:9)
"Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:20)
illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)
Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
incunctanter ei denique libidinis nostrae totam detegit scaenam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:2)
"Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam, mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique destabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:12)
Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae recreatus animi, necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis contendo, atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continuatus salute Solito constantius destinaveram iam velut debitum saetis obsequium flagitare:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:4)
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:6)
deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장9)
deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION