라틴어 문장 검색

postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 668:2)
item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 619:2)
et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius.
나는 교훈을 정확하게 알리고 지식을 명확하게 전한다. (불가타 성경, 집회서, 16장25)
Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est ".
이것이 나 네부카드네자르 임금이 본 꿈이다. 벨트사차르야, 이제 네가 그 뜻을 말해 보아라. 내 나라의 현인들은 아무도 그 뜻을 나에게 설명하지 못하였다. 그러나 너는 거룩한 신들의 영을 지녔으니 할 수 있지 않느냐?” (불가타 성경, 다니엘서, 4장15)
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
저 글자를 읽고 그 뜻을 나에게 설명하도록 현인들과 주술사들이 내 앞으로 불려 왔지만, 그 뜻을 밝히지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장15)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Sic enim evangelicae veritatis disciplina edicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:9)
Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:7)
Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:8)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:19)
et pax utrinque indicta ex praecepto regis, ne qua seditio a tanto exercitu oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:4)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
Unde universis indictum est ne deinceps quidquam aliqua injusta vi contingant, praeter pabula equorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:9)
Jam dies determinata expeditionis regis de Corrozan, a longo tempore indictae et procuratae, propinquavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION