라틴어 문장 검색

Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
et pax utrinque indicta ex praecepto regis, ne qua seditio a tanto exercitu oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:4)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
Unde universis indictum est ne deinceps quidquam aliqua injusta vi contingant, praeter pabula equorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:9)
Jam dies determinata expeditionis regis de Corrozan, a longo tempore indictae et procuratae, propinquavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:1)
Factis omnibus capitaneis voluntariis, sub admonitione summae fidei ad invicem datis dextris indictum est ne istud verbum palam fieret, sed suppressum silentio nulli pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:1)
- De indicta processione, et quae tunc gesta sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 15:2)
Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:6)
Deinde jussu regis omnibus indictum [0598B] est ut summo mane coram patriarcha et rege convenirent e cunctis locis et tabernaculis, ejusque caperent admonitionem ad assiliendam urbem et implerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:9)
Triduano dehinc jejunio indicto et peracto ex pontificis admonitione, Tankradus usque ad pontem Farfar cum decem millibus equitum et peditum descendit, ubi hospitio per noctem remorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:8)
Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:5)
Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, putaquando bellum est indictum et denuntiatum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:1)
"Intelligipotest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:3)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)
Et a latere quidem australi, Tyrrheno alluitur et Gallico mari;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION