라틴어 문장 검색

Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
무례한 사람은 때에 맞지 않는 이야기와 같다. 무식한 자들이 그것을 끝없이 지껄인다. (불가타 성경, 집회서, 20장19)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
진실은 자취를 감추고 악에서 떠난 이는 약탈을 당합니다. 공정이 없음을 주님께서 보시고 언짢아하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 59장15)
Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: " Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
친위대장이 예레미야를 데려다 놓고 말하였다. “주 그대의 하느님께서 이곳에 재앙을 내리겠다고 하셨는데, (불가타 성경, 예레미야서, 40장2)
sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:7)
tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:10)
Ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens locum superiorem suscipit, velut deputante sibi eam partem perfectiori bono;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:15)
Indifferentia autem non habent robur validae virtutis, sed ejus augent et diffundunt gratiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:17)
diximus supra Japheth quasi indifferens bonum significari (Sup.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:4)
Sed haec licet indifferentia bona sint;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:7)
Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 21:1)
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 6:1)
Tum e sectatoribus Tauri invenis, in disciplinis philosophiae non ignavus, Si tanta, inquit, doloris acerbitas est, ut contra voluntatem contraque iudicium animi nitatur invitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saevientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 5:1)
Iudicibus et magistratibus res est fere indifferens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:15)
Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:6)
Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION