라틴어 문장 검색

"Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite."
(아풀레이우스, 변신, 5권250)
Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:5)
Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:1)
o Academiam volaticam et sui similem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 5:11)
quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:3)
ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 4:15)
Quia pol mei patris bene parta indiligenter Tutatur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 317)
Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:1)
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 26)
At indiligenter iceram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 127)
Antamonides Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 115)
Volaticorum hominum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 117)
An, opsecro, usquam sunt homines volatici?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION